Glose
Duo ubera.Quia doctores rudium non sua praedicant, sed ex eloquiis utriusque Testamenti sumunt quae ab uno auctore sunt edita: ut ipse unus pastor ex duobus gregibus ovium unum ovile impleat; quicapreaecomparantur, quia mundum est animal, visu et cursu insigne, et findens ungulam, quod ad discretionem boni et mali pertinet; et ruminat, quod post discretionem est faciendum; gemelli propter unam concordiam.